TEST

Gallia est omnis divisa in partes tres; unam partem incolunt Belgae, aliam Aquitani, tertiam qui ipsorum lingua Celtae, nostra Galli, appellantur. Hi omnes lingua, institutis, legibus inter se differunt.